- SUBMITTI
- SUBMITTIad venerationem divinam pertinet. Virg. Aen. l. 3. v. 93.---- mugire adytis cortinâ recelusis,Submissi petinus terrram et vox fertur ad auras.Statius Theb. l. 8. v. 284.---- oblantas frondes submissus adorat etc.Quod quô gestu factum, monet ad l. h. vertus Glassa, cum ait, in genua procidens. Nempe cum pedes esset. At quî haec veneratio peracta ab iis, qui in equo, discimus ex eodem Statio Achilleidos l. 1. v. 124.Tunc blandus dextrâ, at que imos summissus in armos.Ubi vetus Schol. Caput, inquit, et humeros inclinans in armos usque equinos. Nempe venerabundi Numina ita faciebant, a quibus ad Principes ritus transiit. Und Principem suum a summisso oriente adorandum, dicit Claudianus alicubi. Sic autem adoraturi submittebant, quae manibus habebant. Lucan. l. 6. v. 242. Scaevae verbis,---- pacem gladio si quoerit ab istoMagnus, ador atô submittat Coesare signa.De cuius moris vetusate, vide Barthium Animadvers. ad Statium d. l. addam saltem, Submissionis gnus, Persiae olim Regibus exhiberi solitum, quod προσκυνεῖν dictum esse, ait corn. Nepos in Conone, c. 3. praedictis aliquid in se habuisse humilius. Non enim in horum Principum conspectum, nisi qui humi plane prostratô corpore esset, admittebatur, quod in Oriente passim fuisse receptum, etiam e Sacris discimus. Nomen et occasio a canibus, qui veniam alicuius delicti ab heris suis petituri, capite primo, mox totô corpore humi depositô, velut illam subituri, se prosternunt. Indorum hodie Regem salutantes, utrâque mann captu pectusque ferire, mox terram percutere, se dignos iudicantes, qui illis se submittant pedibus, notat Frid. Hildebrandus ad cononem Nepotis. Vide quoque hîc passim, inprimis in voce Reverentia, item ubi de Signis honoris.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.